Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis. quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitati salutique servire ; cum vero ei generi hominum praesimus, non modo in quo ipsa sit sed etiam a quo ad alios pervenisse putetur humanitas , certe iis eam potissimum tribuere debemus a quibus accepimus.
non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti sumus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita qua re praeter communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue debere videmur, ut quorum praeceptis sumus eruditi apud eos ipsos quod ab iis didicerimus velimus expromere.
atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia conlocassent hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse. quod fortasse aliquando universae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti provinciae contigit, ut is in ea summam potestatem haberet cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda plurimum a pueritia studi fuisset et temporis.