Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego
quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in
Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uticonsiliomeo (age, esto; hoc commune est),
gratia(ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias),
dignitate(fortasse sententia consulari). illud extremum est,
ope omnium rerum.id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio,
τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών
sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret
meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim tequoto annoet
quantum in solosolere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum διάγραμμα videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per †predum ille daret tanti quom† haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur.
respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.
nihil habebam quod scriberem. neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.
amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. vidi hominem xiiii K. Febr. plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut ἐν τοῖσ ἐρωτικοῖσ alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. nihil enim dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem. nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio. do, do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines quale futurum sit perhorrui. quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud
Sulla potuit, ego non potero?
mihi autem haeserunt illa. male Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens; at Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi et eo magis quod crudeliora
etiam cogitari et parari videbam. me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. alia res nunc tota est, alia mens mea. sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. ante oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego sub signo habeo servoque diligentissime. erat igitur in ea quam x K. Febr. dederas, hoc modo,
sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, ἀλογίστωσ, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt.hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. deinde viii K. Febr.,
tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem ἀλογίστωσ reliquit, sic Italiam relinquat.eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes. est enim sic,
sed venio ad consultationem tuam. si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis?hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ.
sequiturχρησμὸσ vi K. Februarias,
ego si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo.huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et ἄσπονδον est et cum civibus? deinde vii Idus Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo,
ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris.quem φιλόπατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?
deincepsiii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic,
quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare.hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit. ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart.,
ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui inconstans sed demens.in eadem epistula alio loco,
nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.
totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis,
si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum,
quid siinquis
Lepidus et Volcacius discedunt? plane ἀπορῶ. quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo.si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.
deinde in ipsa fuga v Kal. Martias,
interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ.atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset,
tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.deinde iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc,
cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.
cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart.,
tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae consuluero.
vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet. his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed consciis egeo aliis. ego si nihil peccavi, reliqua tuebor. ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu Caesaris audiebatur. ego his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnis tuas et in eo acquievi.
Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. eum ego hodie exspectabam, id est xiii K. Aprilis.
venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν, ut tu appellas, timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet
consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium.respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes in quibus etiam Crassipes qui pro prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem!
et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μικροψυχίαν Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam iam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.
ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti
consilio et dignitate meaminus sum admiratus; de
gratiaet de
ope, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.
quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.