Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque
vestrum --- et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, †eandem me salutem a te accepisse† quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
de Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui.
tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos
vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati, vim et manus adferent.quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad† finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.
οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.
tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed
ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.
tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat --- peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc
λάπισμα; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset. sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην.αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεισinquit Πλάτων
oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkais.
illaἀλίμενα video tibi non probari. quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus.
viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent fortiores. de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.
nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat. διατροπὴν Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.
tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart. datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.
Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.
CAESAR OPPIO CORNELIO salutemA. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.
quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. nunc exspectatione crucior.
miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo:
Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.
ubi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam αὐθεντικῶσ narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se
poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; †ad ambitionem†, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione iii Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli† non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.