Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam,

μή μοι
intorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. εἰδώσ σοι λέγω. nihil ille umquam minus obscure tulit.
cum hocne igitur
inquies
esse vis?
beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . sed hactenus.
causa igitur non bona est?

immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac

parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.