Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille
celeripesquem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.
sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu --- fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησισ mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.