Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa,
veni igitur et age de pace.
meoneinquam
arbitratu?
an tibiinquit
ego praescribam?
sicinquam
agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque,inquam
de Gnaeo deplorabo.tum ille,
ego vero ista dici nolo.
ita putabam,inquam;
sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum.summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens,
ut deliberarem.non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.
reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια! in qua erat ἥρωσ Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum.
illa tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum.
vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?certe.
cedo reliqua.quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem λαλαγεῦσαν illam tuam.
tu maliminquies
actum ne agas.etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt
sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea
videamus hoc quorsum evadat.extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et πολιτικήν! valde tuas litteras nunc exspecto.
ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.
pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis
quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis fides nulla est.
sed haec satis deplorata sunt. tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi. quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.
iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego
Sexte, quidnam ergo?
, inquit ille
- μὴ μάν
eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.
- ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς,
- ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum animum meum detines, sed eo
minus quod non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen. exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas scripsi ut Cephalioni dares.quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo. quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ἐκφώνησισὑπέρευme sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.
tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. λαλαγεῦσα iam adest et animus ardet, neque est quicquam,
quo et qua.sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.
cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.
Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit. facile patior, quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.
multas a te accepi epistulas eodem die omnis diligenter scriptas, eam vero quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio. in qua non frustra laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. qua re ut id, quoad licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo. ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. non enim iam quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim, quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter omnia amisimus. hi sunt qui, nisi me civitate expulissent, obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum. quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides.
alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit; modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus.
alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat
quidem, qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro bellum terra et mari comparat non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit.