Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

illaἀλίμενα video tibi non probari. quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus.

viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent fortiores. de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.

nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat. διατροπὴν Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.

tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart. datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.

Scr. Romae circ. x K. Apr. 705 (49).BALBVS CICERONI IMP. salutem DIC.

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.

CAESAR OPPIO CORNELIO salutem

A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.

quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. nunc exspectatione crucior.

Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo:

Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.

ubi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam αὐθεντικῶσ narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se

poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; †ad ambitionem†, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione iii Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli† non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.

scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.

Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 70; (49).CICERO ATTICO salutem

cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt †et hoc mihi et† in Albano apud Curionem v K. fore. eum cum videro, Arpinum pergam. si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.

sed haec longius absunt. me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo. volet enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor vel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est. etsi, si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur et magister equitum, cur hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.

cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero.

τέτλαθι
κύντερον
ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. †sed tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.

tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves. ita subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen

ἄλλα μὲν αὐτόσ,
ut ait ille,
ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται.
quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla
habeo †et descripta attulit illa e via†misi ad te ante; e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.

quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum. te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. nam praeter quam quod te moveri arbitror oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit. sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. causam certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.

cum dedissem iam litteras a. d. viii Kal., pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo:

MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. salutem

cum Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a. d. xvi K. Aprilis cum omnibus copiis quas habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. nobis non alienum visum est, quoniam de adventu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat. epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d. viii K. Aprilis Beneventi mansurum, a. d. vii Capuae, a. d. vi Sinuessae. hoc pro certo putamus.

Scr. in Formiano vii K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam

opes
meas, non ut superioribus litteris
opem
exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:

CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC.

recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.

tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.

Scr. in Formiano vi K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

tu, quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae reddiderunt. a Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. qui autem veniunt inde, κινδυνώδη nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.