Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos
vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati, vim et manus adferent.quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad† finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.