Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!

de Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui.