Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed
quid si hoc melius?saepe opportune dici videtur ut in hoc ipso. sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus ἀμεταμέλητοσ debet esse. quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius.