Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.