Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli. quid dicam?
exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam?non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem?
ubi illae sunt densae dexterae?nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ.
Πουλυδάμασ μοι
quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque †ut stultus† primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius. nam ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire. omnia illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas ἐπίτηκτα fuerunt.