Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nunc audi reliqua. per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de
omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe. videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem.sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.
- ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεσ
haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.