Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae,
inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem?
- ausus es hoc ex ore tuo— —
non ampliusinquis
quinquaginta.cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.
voluntinquit
principes.scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.