Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid quaeris? invideo potentiae Vestori.
cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium;
obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est
- πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ
- νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.
levis, libidinosus, tagax.