Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus Februariis Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae αὐτονομίαν
adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ), nullus inquam, ne terruncius quidem.hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque publicanis in oculis sumus.
gratisinquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.