Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adulescentis;
quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo negoti satis.quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli.
Phliasiosautem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ, Ὀποῦσ, Σιποῦσ, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι. sed hoc continuo correximus.