Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices

quid mihi hoc monumentum proderit?
†ad quid id laboramus res Romanas†. non enim te puto de lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia† fiant quaerere.

Scr. Romae ex. m. Oct. a. 700 (54).CICERO ATTICO salutem

* * * †nunc ut opinionem habeas rerum†, ferendum est. quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere.

quid? ille
inquies
ut ferebat?
humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino †πορπαπυμνα†. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt xxxviii absolverunt. iudicia reliqua impendent.