Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid quaeris aliud? iudicia, credo. Drusus, Scaurus non fecisse videntur. tres candidati fore rei putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut a L. Caesare.

quid poteris
inquies
pro iis dicere?
ne vivam si scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas nihil reperio.

cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia

de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.