Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.

Scr. ab Appi Foro xii K. Apr. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

volo ames meam constantiam. ludos Anti spectare non placet; est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. qua re usque ad Nonas Maias te in Formiano exspectabo. nunc fac ut

sciam quo die te visuri simus. ab Appi Foro hora quarta. dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis.

Scr. in Formiano circ. vi K. Mai. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias. eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem?

  1. τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε
  2. ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.
haec igitur. cura ut valeas.

Scr. a Tribus Tabernis xiii K. Mai. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse.

o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. sed vide συγκύρημα.

emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare.

Publius
inquit
tribunatum pl. petit.
quid ais?
et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia
inquit
ista rescindat.
quid Caesar?
inquam
negat se quicquam de illius adoptione tulisse.
deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.

quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ. quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.

Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.

Scr. in Formiano m. Apr. circ. v K. Mai. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.

Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi crede, φιλοσοφῶμεν. iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.

Scr. in Formiano circ. iv K. Mai. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones

εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.

de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probem:

magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti
? sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.