Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei
publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum plane ingemueram,
salveinquit Arrius. hoc est Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi! ego vero
in montis patrios et ad incunabula nostrapergam. denique si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad iii Nonas Maias.
Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia Mulviana. nescit omnino te communem causam defendere eorum qui agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. ea tibi igitur et Κικέρων,, salutem dicunt.
cenato mihi et iam dormitanti pridie K. Maias epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti autem haec fere succurrebant. primum ex eo quod superioribus
litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non videbatur. deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager; ut dena iugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam? quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura.Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio.
qui quidem etiam istuc adduci potuerit. nam adhuc haec ἐσοφίζετο, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici; Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaerendum non fuisse; de publicanis voluisse illi ordini commodare; quid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se divinare non potuisse. nunc vero, Sampsicerame, quid dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse? quid? hoc quem ad modum obtinebis?
- φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοισ ἔτι,
- ἀλλ' ἀγρίαισ φύσαισι φορβειᾶσ ἄτερ
oppressos vosinquit
tenebo exercitu Caesaris.non me hercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt.
quod si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi viam. nunc prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controversia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem τὸν θεωρητικόν utrique a me mos gestus esse videatur. puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit, sed reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur.
quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ—. quid dicam nescio; nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. illud tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse. nondum videlicet meas litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi. velim si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. si possum discedere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis faciam publicanis; εἰ δὲ μὴ (vere tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehementer interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu id videbis. quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam
quod extremum est; te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.prorsus ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus. nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται. quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant? quae si essent extrema tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint. quid enim? eos haec ipsa per se delectare possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi compararent. verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi circiter Idus Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit; sed conferemus tranquillo animo.
di immortales neque tam me εὐελπιστία consolatur ut antea quam ἀδιαφορία, qua nulla in re tam utor quam in hac civili et publica. quin etiam quod est subinane in nobis et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse), id adficitur quadam delectatione. solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra. hac quidem cura certe iam vacuus sum; iacet enim ille sic ut † phocis † Curiana stare videatur. sed haec coram.
tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo
quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum me geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.