Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.
sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur. sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom velim. hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam. non lubet fugere, aveo pugnare. magna sunt hominum studia. sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.