Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo

quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum me geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.

Scr. Romae m. Iun. aut in Quint. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique neque iam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora. atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo cuiusquam sublevatur. σκοπὸσ est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere. unus loquitur et palam adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. his ex rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam.