Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et
in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares. quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? qui, ut Blesamius venit ad me, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suaviari. ita mi dulcis salus visa est per te missa ab illa. referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim.