Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen—. sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque. sed eas litteras Curium mihi spero redditurum. qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.
litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis me hercule quod diiungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis. quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora.