Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod vero scribis te magis et magis delectare

o Tite, si quid,
auges mihi scribendi alacritatem.
quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.

de Cicerone velim ita sit ut audimus. de Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter. de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam.

de Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen—. sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque. sed eas litteras Curium mihi spero redditurum. qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.