Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur. Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum.

nosti reliqua. de Tutia ita putaram.

de Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere. cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum cognovi. verum ut voles.

tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito. Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur.

de gloria
misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαὶ quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque etiam vale.