Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo castra? media enim tollit Antonius. illa infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito sed sapienter. πάσχω τι. quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint.

rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum;

sed ei ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam. hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.

Scr. in Tusculano x K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.

tum me
inquit
conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe.
scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?

ἐποχὴν vestram de re Cani deliberationis probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. quae differs ut mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus.

at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ! sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe`, quid enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.

Scr. in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.

Scr. in Tusculano viW aut vii K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt.

quousque?
inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum, si quid novi. ego litteras
misi ad Brutum. cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.

Scr. in Tusculano vi K. Quint. mane, ut vid., a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum †his† profectum. sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum tibi misi. te quo die exspectem velim scire.

Scr. in Tusculano iii K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo pr. Kal.

Scr. in Arpinati vi Non. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

de Quinti negotio video a te omnia facta. ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ

senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est. equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. sed de ludis hactenus.

reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.

ego itinera sic composueram ut Nonis Quintilibus Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem.

M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id

me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X_.