Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. si ergo petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. apud me †item puto depositum† id scripsi ad Erotem ut redderet.
reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi meae vidi. cum φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere arbitrantur.
profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. nam cum ex reliquis quae Nonis Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus
receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui impeditum impedire.Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi. curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.
tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένωσ scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud
adhuc,summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo
modo οἶκος φίλοσ. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, siPrognosticanostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.
duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. prius igitur superiori. de D. Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem?
τὰ μὲν διδόμενα—? nullum enim verbum a †Siregio†. non placet. de Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato †Λ† nihil cogito; quod idem tibi videri puto.
habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule
ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si recte possum, multo malo.
quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? sat egisse enim te frustra scribis. quid autem se refert
Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me. cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat.Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus. de Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.
egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? quod ais extrema quaedam
iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contioneclarissimum virumappellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.