Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? quod ais extrema quaedam
iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contioneclarissimum virumappellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.