Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus. de Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.