Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et
Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.
heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγωσ omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris.