Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tum ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro
multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem.Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.
postea quam abs te, Agamemno,non
ut venirem(nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem
tetigit auris nuntius, extemploinstituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum!