Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. sed id quidem, ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies.
de epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti autem ingenue; mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam de Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar? quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi κολακεία fuit? an, si ea quae optima putarem suadere voluissem, oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est. ubi enim ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est παρακινδυνεύειν? praesertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me hoc quasi Catonis μείλιγμα esse voluisse. quid quaeris? valde me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam quod σπουδὴ nostra non est probata. incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.
sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno commodo nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam in Faberio ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies. eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.
hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet. de Faberio autem, cum venerit.
de epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed, ut coepi, non me hoc turpe deterret. ac vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem incensum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. non deest
oratio; ego quid possum? tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet. si enim pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret.quid? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιδήμου. multo me hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit. nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.
hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. hoc putavi te scire oportere.