Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
libri ad Varronem non morabantur, sunt enim †deffecti†, ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in manibus habent librarii.
mea mandata, scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? nosti domum. qua re confice εὐγαγώγωσ. incredibile est quam ego ista non curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. magis enim doleo me non habere quoi tradam quam habere qui utar laetor. atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed, mihi crede, iam ista non curo. qua re da te in sermonem et perseca et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de die tantum videto et id ipsum bono modo.
quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen
αἰδέομαι.quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.
de Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo
commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. nihil est enim illis elegantius. volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis,
δεινὸσ ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο.ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo ne Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰσ persequi solet sed Spintharo syllabatim.
de Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo
ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.