Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi
multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratremlituummeae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi: