Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae litterae profecerunt. vale. viii Idus Mart.