Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignavissimi iudicaremur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum.
erras, Clodi; non te iudices urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt.
sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen quid hoc?
simile est,inquam
quasi in operto dicas fuisse.—
quidinquit
homini Arpinati cum aquis calidis?
narrainquam
patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit; nosti enim Marianas.
quousqueinquit
hunc regem feremus?
Regem appellasinquam
cum Rex tui mentionem nullam fecerit?; ille autem Regis hereditatem spe devorarat.
domuminquit
emisti.
putesinquam
dicere: iudices emisti.
iurantiinquit
tibi non crediderunt.
mihi veroinquam
xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti. nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus
Cn. Ciceronemappellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas (ἐπισημασίασ sine ulla pastoricia fistula auferebamus.
nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. consul autem ille deterioris histrionis similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo. sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam.
Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribulibus HS ciↃ ciↃ ciↃ debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu! videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon.
quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.