Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii. pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.

hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrarat reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?) Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt.

multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus. responsurum hominem nemo arbitrabatur.

  1. ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι
  2. ὅππωσ δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.
nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit. iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit. quorum Catulus cum vidisset quendam,
quid vos
inquit
praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur timebatis?

habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.

sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.

idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.