Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis temporibus 'atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. sed haec coram et saepius. migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. cura ut valeas.