Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae. ex ea igitur media excitatos misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent. exspectabam omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. puto fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum.