Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur ; hoc non longe abest a Tusculano ; nihil tamen timeo. fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum. qui si cupiat esse rem p., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet ; ita se cum multis conligavit.
sed longius progredior ; scribo enim ad te. hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit ; nos enim illi servimus, ipse temporibus. ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus. haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui. illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.