Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ; itaque puto me praetermissurum ; salis enim satis est, sannionum parum.

Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).CICERO L. PAPIRIO PAETO.

non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire. immo vero, si me amas, tu fac ut sciam, quid de nobis futurum sit ; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses. sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere ; deinde quod scire quoque mihi videor, quid futurum sit. fiet enim quodcumque volent, qui valebunt ; valebunt autem semper arma. satis igitur nobis esse debet, quicquid conceditur. hoc si qui pati non potuit, mori debuit.