Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine. sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus ; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio. ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem. effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda ; quod si id possem, non recusarem.