Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed quoniam proximis quoque litteris ostendis quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri potuerit (non enim iam satis est consilio pugnare ; artificium quoddam excogitandum est), sed tamen, quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et conligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror ; sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem ; nam etsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit ; cetera sunt signa communia, sed ego' uno utor argumento quam ob rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum ut simulandi causa non sit.