Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quid ergo est? tamen quam diu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae ; quom vero aberit, ad fungos me tuos conferam. domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam ; sin autem minus invenero quod placeat, decrevi habitare apud te ; scio enim me nihil tibi gratius facere posse. domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci. tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias ; si enim nihil est in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntun
delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset ; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem.