Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi ; intellexi tamen idem, quod his intellego litteris, non existimasse te mihi licere, id quod ego arbitrabar, res has non omnino quidem sed magnam partem relinquere. Catulum mihi narras et illa tempora. quid simile?' ne mi quidem ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei p. custodia ; sedebamus enim in puppi et clavum tenebamus ; nunc autem vix est in sentina locus.

an minus multa s. c. futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum, s. c. scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum ; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio s. c. in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. atque hoc nolim me iocari putes ; nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam.