Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt ; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui. quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si ita tibi conveniat, dimittere.

oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. itaque eam tibi misi ; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam ; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera. tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.

Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45).CICERO DOLABELLAE S.

C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset.