Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed quid ago? cum mihi sit incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius. Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte ante quam certum scierit. nunc quaerere desierunt quo modo perierit ; satis putant se scire quod sciunt. ego ceteroqui animo aequo fero ; unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.

Scr. in Attici Ficuleano paulo post xii K. Mai. a. 709 (45).CICERO DOLABELLAE S.

vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime adflictus ; quem ferrem certe moderatius, si te haberem ; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret. sed quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me adfectum offendes, ut multum a te possim iuvari ; non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est ; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti.

quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. quod ut facias, te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum mearum ; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum confirmatus ad scribendum.