Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sin autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, non possum te non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare. quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelleges te querelis cotidianis nihil proficere ? non intelleges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat?
quod si non possimus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam. cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto. nunc duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas. vale.
omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt.
quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas, . amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis? possumusne igitur esse una? nec me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur.
sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? Litterae, credo, quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis
hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, curiae? itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam.
quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cotidianos metus, omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus. quod quantum fieri poterit consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset.
est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus.
neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec 'perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re p. perdidissent.
quod si tuum te desiderium movet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur. quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur.